Evangelium Secundum Lucam*

Caput 9: Versus 27

Aliqui hic stantes.Qui stat cum Christo non gustat mortem, quia nec tenuem mortis aeternae sensum habebit, qui Christi consortia meruerit, cui nec in morte interrumpitur ordo vivendi.Donec videant regnum.Quia arduum erat animam periculis, corpus morti offerre, sustentat infirmitatem humanae mentis remuneratione praesentium, ne frangatur desperatione vel taedio. Visa enim aeterna gloria, etsi transitu et ad breve momentum, fortiores tamen contra mundi adversa redduntur. Promittit itaque futuram gloriam in transitu videndam in terra, ut certius in coelo speretur aeterna. Vel promittit aliquos de discipulis visuros dilationem Ecclesiae antequam per mortem recedant de mundo, ut in praesenti contra mundi gloriam erecti, certius credantur in coelo regnaturi.
(* Traductions européennes)